monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, 25, 11
Condictus etenim iste in homine est, videlicet quia caro in peccatis delectatur, et anima in ipsis affligitur, ita ut carne et anima omnia opera hominis perficiantur, quoniam animae mala displicent, quae carni placent, quia caro mortalis est, anima vero immortalis, animaque absque carne vivit, caro autem sine anima vivere non potest.